- JUGERUM
- JUGERUMdicebatur apud Rom. quod uno iugo boum in die exarari posset. Actus, in quo boves agerentur, cum aratur, uno impetu iusto. Hic erat CXX. pedum: duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat, Plin. l.l 18. c. 3. Ubi actus idem, quod Graecis πλέθρον est. Hero, τὸ Ι᾿ούγερον ἔχει πλέθρα δύο. Pedes autem intelligit Italicos, quorum 120. faciuntpedes Philetaerios centum. Auctor Incertus de Limit. Primum agri modulum fecêrunt quatuor limitibus clausum figurae quadratae, similem plerumque centum pedum in utraque parte, quod Graeci plethron appellant. Sic Iugerum decentos pedes Philetaerios in longum habebat, centum in latum. Unde facile intelligitur, quod de bonaco habet Plin. reddere fimum interdum trium iugerum longitudine, et de Indici maris balaenis Solin. habere illarum quasdam ulira spatia quatuor iugerum, Indidem Plin. balsami hortum maiorem in Iudaea viginti iugerum longitudine fuisse statuentem, ex Theophrasto ἐίκοσι πλέθρα illi solum tribuente, quae non nisi decem efficiunt iugera, refellit Salmas. Discriminabant autem agrum per Iugera limites, actuarii dicti, qui alias intercisivi quoque et lineare: erantque illorum bina primis temporibus Populo Rom. satis, nullique maiorem modum attribuit: quo servos paul ante Neronis, contemptis huius spatii viridariis, piscinas iuvat habere maiores: gratumque si non aliquem et culinas, Plin. ubi supra c. 2. Hinc eodem prisco aevo, dona amplissima Imperatorum et fortium civium, quantum quis uno di plurimum circumaravisset, Idem c. seq. etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 583. 678. 839. et 1012. et supra in voce Ager.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.